8o LATIN TRANSLATIONS ABIDE WITH ME, FAST FALLS THE EVENTIDE." Mecum habita, Dominie! ultima labitur hora diei; Quam tenebrae condensantur! Tu mecum habitato! Deficiunt adjutores, atque omnia grata; Tu qui non spernes, inopes, O mecum habitato! Ad metam tenuis vitae, properant rapidae horae; Blanditiae pereunt, et transit gloria mundi: Omnia mutaria, corrumpique, undique vidi; Tu qui immutatus remanes, O mecum habitato. Te, Domine, est mihi vincere, saevos: Tu solus valeas hostes mihi vincere saevos; Tu solus firmum me, et salvum ducere possis; In tranquillo, in turbinibus, Tu, O mecum habitato. Hostes non timeo, quum Tu stas praesto beare; Adversi casus faciles sunt absque dolore; Terrores mortis, stimuli, et, victoria, desunt; Laetatusque exsultabo, nam mecum habitabis. Mi juvenescenti, blandus Tu nempe favisti; Ah me! quam brutus! quam perversusque remansi! Non discessisti a me, saepe ut deserui Te: O Domine , usque et ad extremum, Tu mecum habitato. Ad oculos crucem dormitanti miei monstra: Illustra tenebras, et me erige visere coelos: En, umbrae fugiunt! et mane rubescere coepit! In vita, in morte, O Domine , O Tu mecum habitato!